Topographie der Stadt Rom

Pirmais vāks
Beck, 1901 - 411 lappuses

No grāmatas satura

Saturs


Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

35. lappuse - ... sulcus designandi oppidi coeptus, ut magnam Herculis aram amplecteretur ; inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, turn ad sacellum Larum, inde forum Romanum ; forumque1 et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio additum urbi credidere.
147. lappuse - Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, . quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit dec.uriasque iudicum recognovit.
143. lappuse - sed ubi primum ingressus est urbem, omissis, quae in provincia gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias consecravit eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur. Dicebat praeterea ludaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium...
147. lappuse - Limine . sic iusti constituere patres . Phoebus habet partem: Vestae pars altera cessit: Quod superest illis , tertius ipse tenet...
106. lappuse - ... saxa, per ignes : Ne cures ea, quae stulte miraris et optas, Discere et audire et meliori credere non vis ? Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, 50 Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae ? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. O cives, cives, quaerenda pecunia primum est ; Virtus post nummos.
113. lappuse - ... gaudes carminibus; carmina possumus donare et pretium dicere muneri. non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis...
156. lappuse - CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad urbium speciem; rura insuper arvis atque vinetis et pascuis silvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum.
222. lappuse - Prisci limina etiam ac valvas , in templis ex acre factitavere. invenio et a Cn. Octavio, qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum Flaminium, quae Corinthia sit appellata a capitulis aereis columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syracusana superficie tegi placuisse.
100. lappuse - Rostra, quius loci id vocabulum, quod ex hostibus capta fixa sunt rostra, sub dextra huius a Comitio locus substructus, ubi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi, is Graecostasis appellatus a parte ut multa. Senaculum supra Graecostasim, ubi aedis Concordiae et basilica Opimia, Senaculum vocatum, ubi senatus aut ubi seniores consisterent, dictum ut gerusia apud Graecos.
184. lappuse - Lautolae ab lavando, quod ibi ad lanum Geminum aquae caldae fuerunt. Ab his palus fuit in Minore Velabro, a quo, quod ibi vehebantur lintribus, velabrum, ut illud de quo supra dictum est.

Bibliogrāfiskā informācija