Untersuchungen über den Dialogus des Tacitus

Pirmais vāks
C. Roemke, 1880 - 295 lappuses
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Populāri fragmenti

285. lappuse - Quae pauci in metum trahebant: pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique ludaea rerum potirentur. Quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more humanae cupidinis sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur.
227. lappuse - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
228. lappuse - Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum , sperantibus fallax , quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
250. lappuse - Oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
8. lappuse - Habet quidem oratio et historia multa communia, sed plura diversa in his ipsis, quae communia videntur.
288. lappuse - Consilium ? Sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici ? Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem, nee civis erat qui libera posset 90 Verba animi proferre et vitam impendere vero.
226. lappuse - Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset.
233. lappuse - Romano possit2 quam bonum successorem, nee tua plus iuventa quam bonum principem. Sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus : loco libertatis erit quod eligi coepimus ; et finita luliorum Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet.
201. lappuse - Moyses quo sibi in posterum gentem firmaret, novos ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. Profana illic omnia quae apud nos sacra, rursum concessa apud illos quae nobis incesta.
255. lappuse - ... prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset. Quid tune disci potuit, quid didicisse iuvit, cum senatus aut ad otium summum aut ad summum nefas vocaretur, et modo ludibrio modo dolori retentus numquam seria, tristia saepe...

Bibliogrāfiskā informācija