Scriptores Romani: sive ex M.T. Cicerone Tit. Livio, Corn. Tacito, M. Velleio Paterculo, M.F. Quinctiliano, C. Plinio

Pirmais vāks
ex officina E. Williams, 1821 - 388 lappuses
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

129. lappuse - Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, justitiam cole et pietatem ; quae cum sit magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est ; ea vita via est in caelum, et in hunc coetum eorum qui jam vixerunt, et, corpore laxati, illum incolunt locum quem vides. Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens, quem vos, ut a Gratis accepistis, orbem lacteum nuncupatis : ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur.
187. lappuse - Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
136. lappuse - Nee his nee illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit ; et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus...
48. lappuse - II. lis igitur est difficilius satisfacere qui se Latina scripta dicunt contemnere. In quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum iidem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant.
134. lappuse - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
256. lappuse - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate^ modus...
262. lappuse - Alit aemulatio ingenia et nunc invidia nunc admiratio imi- 6 tationem accendit naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum difíicilisque in perfecto mora est naturaliterque quod procedere non potest, recedit, et ut primo ad consequendos quos priores ducimus, accendimur, ita ubi aut praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit et quod adsequi non potest, sequ.i desinit et velut occupatam relinquens materiam quaerit novam, praeteritoque eo in quo eminere...
201. lappuse - Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina, sed per sponsionem facta est. Quid enim aut sponsoribus in...
19. lappuse - Quamobrem pergite, ut facitis, adolescentes, atque in id studium, in quo estis, incumbite, ut et vobis honori et amicis utilitati et rei publicae emolumento esse possitis.
85. lappuse - Sed assiduitate quotidiana et consuetudine oculorum assuescunt animi : neque admirantur, neque requirunt rationes earum rerum, quas semper vident ; proinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare.

Bibliogrāfiskā informācija