Titi Livi ab urbe condita libri, ed. M. Hertz. Ed. stereotypa. 4 voll. [in 8 pt.].

Pirmais vāks
 

Lietotāju komentāri - Rakstīt atsauksmi

Ierastajās vietās neesam atraduši nevienu atsauksmi.

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

lxxvii. lappuse - Adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
131. lappuse - Turn abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari.
lxxvi. lappuse - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
35. lappuse - Cum ille in augurio rem expertus profecto futuram dixisset, " atqui hoc animo agitavi," inquit, " te novacula cotem discissurum : cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt." Tum illum haud cunc25 tanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum.
14. lappuse - Romanis, caelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.' Haec," inquit, "locutus sublimis abiit.
27. lappuse - Albana res est, sic nunc in unum redeat.' ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta, in variis voluntatibus communi tarnen metu cogente, silentium te9 net. tumTullus 'Metti Fufeti,' inquit 'si ipse discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatern Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam...
250. lappuse - ... et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere, quibus sacris lunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur.
xvii. lappuse - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
21. lappuse - Horatios vocent ; hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro : ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur ; tempus et locus convenit. Priusquam...
299. lappuse - Penes quos igitur sunt auspicia more majorum ? nempe , pênes patres ; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur. Nobis adeo propria sunt auspicia , ut non solum , quos populus créât patricios magistratus, non aliter, quam Auspicato, creet; sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus , et privatim auspicia habeamus , quae isti ne in magistratibus quidem babent.

Bibliogrāfiskā informācija