Lapas attēli
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

SUMTIBUS RODWELL ET MARTIN; J. BOOKER;

BALDWIN, CRADOCK, ET JOY; G. ET W. B. WHITTAKER;
LONGMAN, HURST, REES, ORME, ET BROWN;
T. CADELL; E. EDWARDS; ET
SIMPKIN ET MARSHALL.

EXCUDIT T. DAVISON.

1823.
JNE

Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

Calendis Januariis,
A. C. 1823.

COLL

PHÆDRI

FABULARUM

LIBER I.

PROLOGUS.

B.

Esopus auctor quam materiam repperit,
Hanc
ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est; quod risum movet,
Br Et quod prudenti vitam consilio monet.
Calumniari siquis autem voluerit,

B.

Quod et arbores loquantur, non tantum feræ; G Fictis jocari nos meminerit fabulis.

G.

FABULA I.

Lupus et Agnus.

on

Ad rivum eumdem lupus et agnus venerant,

Siti compulsi: superior stabat lupus,

Longeque inferior agnus: tunc fame improbâ
Latro incitatus jurgii causam intulit.

"Cur," inquit, "turbulentam mihi fecisti aquam,
Obstans bibenti?"- Laniger, contra, timens,

6

"Qui possum (quæso) facere, quod quereris, Lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor.".
Repulsus ille veritatis viribus,

B

[ocr errors]

"Ante hos sex menses male," ait, "dixisti mihi." Respondet agnus, "Equidem natus non eram. "Pater (hercle) tum tuus," inquit, "maledixit mihi:"

Atque ita correptum lacerat injustâ nece.

Hæc propter illos scripta est homines fabula, Qui fictis causis innocentes opprimunt.

FABULA II.

Rana Regem petentes.

Athenæ cum florerent æquis legibus,
Procax libertas civitatem miscuit,
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hîc, conspiratis factionum partibus,
Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
(Non quia crudelis ille, sed quoniam grave
Omne insuëtis onus) et cœpissent queri;
Esopus talem tum fabellam rettulit.

Ranæ, vagantes liberis paludibus,

12

15

10

Clamore magno regem petiêre a Jove,

Qui dissolutos mores vi compesceret.

Pater Deorum risit, atque illis dedit

Parvum tigillum; missum quod subito vadis,

Motu sonoque terruit pavidum genus.

15

Immersæ limo cum laterent diutius;
Forte una tacite profert e stagno caput,
Et, explorato rege, cunctas evocat.
Illæ, timore posito, certatim adnatant;
Lignumque supra turba petulans insilit:
Quod cum inquinâssent omni contumeliâ,
Alium rogantes regem, misêre ad Jovem ;
Inutilis quoniam esset, qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
Corripere cœpit singulas: frustra necem
Fugitant inertes; vocem præcludit metus.

20

25

« iepriekšējāTurpināt »