Livy. Books I, XXI, and XXII, 1. grāmata;21. grāmata

Pirmais vāks
Allyn and Bacon, 1904 - 429 lappuses
 

Lietotāju komentāri - Rakstīt atsauksmi

Ierastajās vietās neesam atraduši nevienu atsauksmi.

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

xxxvi. lappuse - Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri; inde tibi tuaeque rei publicae, quod imitere, capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
xxxv. lappuse - ... ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tarnen efficere posset.
147. lappuse - ... et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat, tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus invexit, montes 280 lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
30. lappuse - audi " inquit, " luppiter, audi, pater patrate populi Albani, audi tu populus Albanus : ut illa palam prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, utique ea hie hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.
52. lappuse - Numa divini auctor juris fuisset, ita Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio ; ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent.
11. lappuse - Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat...
4. lappuse - IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium.
37. lappuse - ... omnia impleverat, raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset...
xxxvi. lappuse - Datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est...
77. lappuse - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat ; nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat ; caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali non voluptate modus finitus...

Bibliogrāfiskā informācija