De legibus libri tres

Pirmais vāks
ex officina B. Tauchnitz, 1865 - 66 lappuses
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

271. lappuse - vero tibi istam iustam causam puto, cur hue libentius venias atque hunc locum diligas: quin ipse, vere dicam, sum illi villae amicior modo factus atque huic omni solo, in quo tu ortus et procreatus es; movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt vestigia. me quidem ipsae illae uostrae
275. lappuse - dominos esse omnium rerum ac moderatores deos eaque, quae gerantur, eorum geri dicione ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri piorumque et inpiorum habere rationem. his
257. lappuse - et in homme et in deo, prima homini cum deo rationis societas; inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio communis est : quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum dis putandi sumus. inter quos porro est communio legis, inter eos communio iuris est; quibus autem haec sunt [inter eos] communia,
273. lappuse - aeternum quiddam, quod Universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei: ex quo illa lex, quam di humano generi dederunt, recte est laudata; est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea.
293. lappuse - eruditissimus, sed etiam civis e re publica maxime tuendaeque civitatis peritissimus. is igitur sumptum minuit non solum poena, sed etiam tempore; ante lucem enim iussit efferri. sepulcris autem novis finivit modum; nam super terrae tumulum noluit quidquam statui nisi columellam tribus cubitis ne altiorem aut mensam aut labellum, et huic procurationi certum magistratum praefecerat.
257. lappuse - nisi perfecta et ad summum perducta natura: est igitur homini cum deo similitudo. quod cum ita sit, quae tandem esse potest propior certiorve cognatio? itaque ad hominum commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura largita est, ut ea, quae gignuntur, donata consulto nobis, non fortuito nata videantur, пес
257. lappuse - alia quibus cohaererent homines e mortali genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca, animum esse ingeneratum a deo. ex quo vere vel agnatio nobis cum caelestibus vel genus vel stirps appellari potest. itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem, quod habeat notitiam aliquam dei, ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera, quae non,
269. lappuse - atque haec omnia quasi saepimento aliquo vallabit disserendi ratione, veri et falsi iudicandi scientia et arte quadam intellegendi, quid quamque rem sequatur et quid sit cuique contrarium. cumque se ad civilem societatem natum senserit, non solum illa subtili disputatione sibi utendum putabit, sed etiam fusa latius perpetua oratione, qua regat populos, qua stabiliat leges, qua castiget
300. lappuse - omnem hune civilem in disputando locum Heraclidesque Ponticus profectus ab eodem Platone; Theophrastus vero, institutus ab Aristotele, habitavit, ut scitis, in eo genere rerum, ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de quo feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in
309. lappuse - leges ferri noluerunt; id est enim privilegium: quo quid est iniustius? cum legis haec vis sit, ut sit scitum et iussum in omnis. ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt; discriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus. quo

Bibliogrāfiskā informācija