De Taciti dialogi, qui De oratoribus inscribitur, auctore. (Jahresb., K. Friedrich-Wilhelms-Gymn. zu Köln).

Pirmais vāks
 

Atlasītās lappuses

Populāri fragmenti

199. lappuse - ... dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint, festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt. ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca ilia tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere possit.
255. lappuse - ... pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum poterentur. quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat: sed vulgus, more humanae cupidinis, sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur.
179. lappuse - Nerone 5 quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, 'oderam te' inquit, 'nee quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti. odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.
222. lappuse - Oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
247. lappuse - Adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. Ñeque frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum mentes, posse adspici laniatus et ictus ; quando, ut corpora verberibus, ita saevitia, libídine, malis consultis, animus dilaceretur.
247. lappuse - Caesaris litterarum initium; nam his verbis exorsus est: ' quid scribam vobis, patres conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si ado.
198. lappuse - Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum ille vir praestare potuerit, si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset.
258. lappuse - Consilium ? Sed quid violentius aure tyranni, Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso Vere locuturi fatum pendebat amici ? Ille igitur nunquam direxit brachia contra Torrentem, nee civis erat qui libera posset 90 Verba animi proferre et vitam impendere vero.
224. lappuse - ¡secret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram, non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui, conroborari impudentiam. nam apud Graecos, cuicuimodi essent, videbam tarnen esse praeter hanc exercitationem linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam, hos vero novos magistros nihil intellegebam posse...
178. lappuse - Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent 1 sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret : iam ilia grandis oratio haberet maiestatis suae pondus.

Bibliogrāfiskā informācija