MOTULLILA CICERONIS) DE 71635 LEGIBUS LIBRI TRES CUM ADRIANI TURNEBI COMMENTARIO EJUSDEMQUE Accedunt Copiae criticae ex Codd. Manuscriptis nondum P. VICTORII, I. G. GRAEVII, D. WITTENBACHII, 1 Y cerat o Viris Illustribus Doctissimis SERGIO AB OUWAROFF Rossorum Imperatori et Autocratori Augustissimo Academiae Caesareae Scientiarum Petropolitanae Praesidi Cet. Cet. ET IOANNI MELCHIORI KEMPER Augustissimo Potentissimoque Belgiarum Regi A Consiliis Publicis Juris utriusque Doctori ejusque in Academia Leidensi Professori P. O. Belgici Imperii inter Primarios Equites Cet. Cet. Legum Scientia Diligentia Observantiaque Summe Reverendis Hanc Tulliani de Legibus Operis Editionem D. D. Fridericus Creuzer et Georgius Henricus Moser. FRIDERICI CREUZERI PRAEFATIO. Quandoquidem Moserus, cui potissimum haec editio debetur, hoc tamen praefandi munus ad me rejecit: facere non possum, quin Lectoribus exponam, quid secuti simus in his libris edendis, et quibus copiis instructi quomodo negotii partes inter nosmet distribuerimus. Spectavimus autem, ut hinc ordiar, non minus Juris Civilis Studiosos, qui quidem a Savignyi, Thibautii aliorumque, qui hodieque in eo genere clarent, disciplina profecti horum librorum vim praestantiamque usu cognoverint, quam prodesse voluimus iis, qui, bonis literis operantes, et ipsi aliquo Legum Romanarum odore retinerentur, et ad integri sermonis sanaeque eloquentiae exempla orationem suam componere cuperent. Ac, quod utrosque attinet, saepenumero me audire memini orationem eorum, qui, quidquid ad hos gravissimi argumenti libros a summis Criticis cum in textu emendando, tum in aperiendâ sententiâ varias per editiones aliaque scripta disper |