Latin Lessons: Designed to Prepare for the Intelligent Reading of Classical Latin Prose

Pirmais vāks
Houghton, Mifflin and Company, 1893 - 417 lappuses
 

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

234. lappuse - ... (et opportune complures patres audiebant), "liberos vestros hic potissimum discere. ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi? quantulum est ergo collata pecunia conducere...
228. lappuse - Antioche, parvum admodum me, eum sacrificaret, altaribus admotum iure iurando adegit numquam amicum fore populi Romani. Sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit; hoc duce, si tu spem meam destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam, veniam, toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes.
225. lappuse - Quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
213. lappuse - Britanniae pars interior ab iis incolitur, quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima pars ab iis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant (qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt), et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt.
223. lappuse - civis, C. Mucium vocant : hostis hostem occidere volui, nee ad mortem minus animi est quam fuit ad caedem : et facere et pati fortia Romanum est.
232. lappuse - Tum crebrescere fragor, adventare et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri; respicit, videt agnoscitque narratam sibi effigiem. Stabat innuebatque digito similis vocanti. Hic contra, ut paulum exspectaret, manu significat rursusque ceris et stilo incumbit. Illa scribentis capiti catenis insonabat. Respicit rursus idem quod prius innuentem nec moratus tollit lumen et sequitur. Ibat illa lento gradu quasi gravis vinculis. Postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem.
231. lappuse - Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri et, si attenderes acrius, strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur. Mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo; cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur...
134. lappuse - Scaevola, juvenis fortis ammi, in castra hostium se contiilit co consilio, ut regem occideret. At ibi scribam regis pro ipso rege interfecit. Tum a regiis satellitibus comprehensus et ad regem deductus, quum Porsena eum ignibus allatis terreret, dextram arae accensae imposuit, donee flammis consumpta esset. Hoc facinus rex miratus juvenem dimisit incoliimem. Tum hie, quasi beneficium referens, ait, trecentos alios juvenes in eum conjurasse.
217. lappuse - Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam 7 procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut 8 tris reliquos eodem illo pretio emat.
105. lappuse - Graecorum pepercerat, aufugit et in Italiam pervenit. Ibi Latinus rex ei benigne recepto filiam Laviniam in matrimonium dedit. Aeneas urbem condidit, quam in honorem conjugis Lavinium appellavit.

Bibliogrāfiskā informācija