De jure belli et pacis Romanorum: liber singularis

Pirmais vāks
sumtibus Joannis Ambrosii Barth, 1836 - 98 lappuses
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

30. lappuse - Quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse, senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret; ob eam rem ego, populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.
40. lappuse - Si quis legatum hostium pulsasset, contra jus gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati.
84. lappuse - Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subjectus, sive is foederatus est: item sive aequo foedere in amicitiam venit, sive foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi majestatem comiter conservaret: hoc enim adjicitur, ut intelligatur alterum populum superiorem esse, non ut intelligatur alterum non esse liberum.
36. lappuse - In pace quoque postliminium datum est : nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fœdus amicitiœ causa factum habemus : hi hostes quidem non sunt : quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit : et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum. Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat.
64. lappuse - Namque summum apud antiquos signum victoriae erat, herbam porrigere victos, hoc est, terra et altrice ipsa humo , et humatione etiam cedere : quem morem etiam nunc durare apud Germanos scio.
11. lappuse - Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
24. lappuse - Errabat enim multis in rebus antiquitas ; quam vel usu jam, vel doctrina, vel vetustate immutatam videmus. Retinetur autem , et ad opinionem vulgi, et ad magnas utilitates reipublicae, mos, religio, disciplina, jus augurum , collegii auctoritas.
27. lappuse - Peragit deinde postulata. Inde lovem testem facit: „Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, turn patriae compotem me numquam siris esse.
77. lappuse - Neque ego inficias eo , patres conscripti , tam sponsiones quam fcedera sancta esse apud eos homines , apud quos juxta divinas religiones fides humana colitur : sed injussu populi nego quidquam sanciri posse , quod populum teneat.
56. lappuse - Syphace victo habemus. quae me ab- 8 sente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini, cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. itaque ipse, coniunx, regnum, ager, 9 oppida, homines qui incolunt, quidquid denique Syphacis fuit praeda populi Romani est...

Bibliogrāfiskā informācija