Unbeachtet gebliebene Fragmente des Pelagius-Kommentars zu den Paulinischen Briefen

Pirmais vāks
C. Bertelsmann, 1905 - 26 lappuses
 

Atlasītās lappuses

Saturs

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

41. lappuse - ... dico autem haec tria : esse, nosse, velle. sum enim et scio et volo : sum sciens et volens, et scio esse me et velle, et volo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui potest.
137. lappuse - Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus. nobiscum cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus
108. lappuse - Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nee aliam tibi ad capessendam, et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressum nostrorum tamquam, Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas...
86. lappuse - Nemo igitur quaerat efficientem causam malae voluntatis; non enim est efficiens sed deficiens quia nee ilia effectio sed defectio. Deficere namque ab eo quod summe est ad id quod minus est, hoc est incipere habere voluntatem malam.
74. lappuse - Quid est autem superbia, nisi perversae celsitudinis appetitus? Perversa enim celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhaerere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium.
99. lappuse - ... in aliquid declinare ? Legant ergo et intellegant, intueantur atque fateantur non lege atque doctrina insonante forinsecus, sed interna et occulta, mirabili ac<d> ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum ueras reuelationes, sed bonas etiam <e> uoluntates.
47. lappuse - Si placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo fixae stabiliuntur : alioquin irent et périrent. In illo ergo 5 amentur, et râpe ad eum tecum quas potes et die eis : « Hune amemus : ipse fecit haec et non est longe.
137. lappuse - Et quis istam etsi parvam dare coeperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit ? Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens.
146. lappuse - ... saeviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut ex quantulacunque parte possit intelligi Deus. Postremo, illi in vos saeviant, qui nullo tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident. In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cujus cognitionem pauci spirituales in hac vita perveniunt, ut earn ex minima quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione, cognoscant : caeterum quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas...
96. lappuse - ... aut, si non dicta, voluntas mea fuit? Tu autem, Domine, bonus et misericors, et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae, et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. Et hoc erat totum nolle quod volebam , et velle quod volebas *. Sed ubi erat tam annoso tempore , et de quo imo altoque secreto evocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem cervicem leni jugo tuo, et humeros levi sarcinae tuae % Christe Jesu, adjutor meus et redemptor meus?

Bibliogrāfiskā informācija