Latin Selections: Specimens of Latin Literature

Pirmais vāks
Edmund Hamilton Smith
Allyn and Bacon, 1891 - 438 lappuses
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

119. lappuse - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
145. lappuse - Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur.
176. lappuse - Marimus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus 850 describent radio et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
166. lappuse - PR o mihi tum longae maneat pars ultima vitae, spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta : non me carminibus vincet nee Thracius Orpheus, 55 nee Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
174. lappuse - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna : Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
201. lappuse - Ego cur, adquirere pauca 55 si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni sermonem patrium ditaverit et nova rerum nomina protulerit? Licuit semperque licebit signatum praesente nota producere nomen.
196. lappuse - EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum.
196. lappuse - Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex. Dicar, qua violens obstrepit Aufidus, Et qua pauper aquae Daunus agrestium Regnavit populorum, ex humili potens Princeps Aeolium carmen ad ítalos Deduxisse modos. Sume superbiam Quaesitam meritis, et mihi Delphica Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
84. lappuse - ... ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri piorumque et impiorum habere rationem ; 16 his enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia.
342. lappuse - ... nil ergo optabunt homines? si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris; nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di. carior est illis homo quam sibi.

Bibliogrāfiskā informācija