Zur Geschichte und Organisation des römischen Vereinswesens

Pirmais vāks
B.G. Teubner, 1890 - 334 lappuses
 

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

41. lappuse - Haec quasi deposita pietatis sunt. Nam inde non epulis nee potaculis nee ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque, et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis, vel in custodiis, dumtaxat ex causa Dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
8. lappuse - Primum improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut faeneratorum. Inliberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur: est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis.
18. lappuse - Graeci iraipe1av vocant. His autem potestatem facit lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant.
41. lappuse - Etiam, si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque stipem menstrua die vel cum velit, et si modo velit et si modo possit, apponit. Nam nemo compellitur, sed sponte confert. 6. Haec quasi deposita pietatis sunt.
39. lappuse - Maiestatis autem crimen illud est, quod adversus populum Romanum vel adversus securitatem eius committitur...
45. lappuse - Item collegia Romae certa sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, veluti pistorum et quorundam aliorum, et naviculariorum, qui et in provinciis sunt.
17. lappuse - ... maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte fernere coirevoluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant debere esse...
8. lappuse - Mercatura autem, si tenuis est, sordida putanda est ; sin magna et copiosa, multa undique apportans multisque sine vanitate impertiens, non est admodum vituperanda, atque etiam, si satiata quaestu vel contenta potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso portu se in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo posse laudari.
44. lappuse - Non licet autem amplius quam unum Collegium licitum habere, ut est constitutum et a divis fratribus: et si quis in duobus fuerit, rescriptum est eligere eum oportere, in quo magis esse velit, accepturum ex eo Collegio, a quo recedit, id quod ei competit ex ratione quae communis fuit.
68. lappuse - Lege lulia de annona poena statuitur adversus eum, qui contra annonam fecerit societatemve coierit quo annona carior fiat. Eadem lege continetur, ne quis navem nautamve retineat, aut dolo malo faciat, quo magis detineatur, et poena viginti aureorum statuitur

Bibliogrāfiskā informācija