Lapas attēli
PDF
ePub

LX. Nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse, prensatasque exeuntium manus, et Patres vere appellatos; effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam munificia patria, donec 5 quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Quum commoditas juvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo tempore, quo corpus addictum atque operatum reipublicae esset; tum, quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis ser10monibus efflagitatum, id efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare, 'Tam id laetum Patribus universis nec prosperum fore, quam 'ipsi crederent. consilium specie prima melius fuisse, quam 15' usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse, nisi tributo populo indicto? ex alieno igitur aliis lar'gitos. neque, id etiamsi ceteri ferant, passuros eos, qui'bus jam emerita stipendia essent, meliore conditione alios militare, quam ipsi militassent; et eosdem in sua sti20′ pendia impensas fecisse, et in aliorum facere.' His vocibus moverunt partem plebis. postremo, indicto jam tributo, edixerunt etiam tribuni, auxilio se futuros, si quis in militare stipendium tributum non contulisset. Patres bene coeptam rem perseveranter tueri: conferre ipsi primi : 25et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes, speciosam etiam collationem faciebant. Quum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. quos quum et a Patribus collaudari, 30et a militari aetate tanquam bonos cives conspici vulgus hominum vidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. et, lege perlata de indicendo Vejentibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Vejos duxere.

LXI. Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius Cincinnatus, C. Julius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius Medullinus tertium, M. Aemilius Mamercinus. Ab his primum circumsessi Veji sunt; sub 3 cujus initium obsidionís quum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit, bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.

Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C.10 Valerium Potitum tertium, M. Sergium Fidenatem, P. Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum. K. Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis collatis dimicatum. Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Ar-15 tena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem tentatam, compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis irrumpendi. praeterque arcem cetera capta. in arcem munitam natura globus armatorum concessit. Infra arcem caesi captique multi20 mortales. arx deinde obsidebatur: nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat; aut spem dabat deditionis, omni publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem convecto. taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. ab eo milites25 per locum arduum accepti cepere. a quibus quum custo-. des trucidarentur, cetera multitudo, repentino pavore oppressa, in deditionem venit. Diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis omnisque vis Romana Vejos conversa est. proditori, praeter libertatem, duarum30 familiarum bona in praemium data. Servius Romanus vocitatus. Sunt, qui Artenam Vejentium, non Volscorum, fuisse credant. Praebet errorem, quod ejusdem nominis urbs inter Caere atque Vejos fuit: sed eam reges Romani delevere, Caeretumque, non Vejentium, fuerat 35 Altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cujus excidium est dictum.

D

LIBER QUINTUS.

EPITOME.

II., &c. In obsidione Vejorum hibernacula militibus facta sunt. ea res, quum esset nova, indignationem tribunoram plebis movit, querentium non dari plebi nec per hiemem militiae requiem. VII. Equites tum primum equis suis merere coeperunt. XV. Quum inundatio ex lacu Albano facta esset, vates, qui eam rem interpretaretur, de hostibus captus est. XIX, XX, XXI. Furius Camillus dictator decem annos obsessos Vejos cepit: XXII. Simulacrum Junonis Romam transtulit: XXIII. Decimam partem praedae Delphos Apollini misit. XXVII. Idem tribunus militum, quum Falis. cos obsiderat, proditos hostium filios parentibus remisit: statim. que deditione facta, Faliscorum victoriam justitia consecutus est. XXXI. Quum alter ex censoribus C. Julius decessisset, in locum ejus M. Cornelius suffectus est. nec id postea factum est: quoniam eo lustro a Gailis Roma capta est. XXXII. Furius Camillus, quum ei dies a L. Appuleio tribune plebis dicta esset, in exsilium abiit. XXXIII, &c. Quum Senones Galli Clusium obsiderent, et legati, a senatu missi ad componendam inter eos et Clusinos pacem, pugnantes contra Gallos in acie Clusinorum stetissent; hoc facto eorum concitati Senones urbem infesto exercitu petierunt, XXXVIII, XXXIX, &c. fusisque ad Alliam flumen Romanis, cepere urbem, praeter Capitolium, in quod se juventus contulerat : XLI. Majores natu, cum insignibus honorum, ques quisque gesserat, in vestibulis aedium sedentes, occiderunt. XLVII. Et quum per aversum partem Capitolii jam in summum evasissent, prodii clangore anserum, M. Manlii praecipue opera dejecti sunt. XLVII. Coactis deinde propter famem Romanis descendere, ut mille pondo auri darent, et hoc pretio finem obsidionis emerent; XLIX. Furius Camillus, dictator absens creatus, inter pendendum aurum cum exercitu venit, et Gallos post sextum mensem urbe expulit, cecidit. que. L. Aedes Ajo Locutio facta: quo loco ante urbem captam Vox audita erat, adventare Gallos.' Dictum est, ad Vejos migrandum esse propter incensam et dirutam urbem. LI, &c. Quod consilium Camillo auctore discussum est. LV. Movit populum vocis quoque omen ex centurione auditae, qui, quum in forum venisset, manipulariis suis dixerat, 'Sta miles; hic optime manebimus.'

I. PACE alibi parta, Romani Vejique in armis erant tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum. octo, quot nunquam antea, creati, M. Aemilius 5 Mamercinus iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quinctilius Varus, L. Julius Iulus, M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus. Vejentes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum discordiarum causa erat, regem creavere. Offen-10 dit ea res populorum Etruriae animos, non majore odio regni, quam ipsius regis. gravis jam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia solennia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset: quum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei15 praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque, ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Vejentibus negandum, donec sub rege essent, decrevit. cujus decreti suppressa 20 fama est Vejis propter metum regis; qui, a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non vani sermonis a auctorem, habebat. Romanis etsi quietae res ex Etruria nunciabantur, tamen, quia omnibus conciliis eam rem agitari afferebatur, ita muniebant, ut ancipitia25 munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa: aliis frons in Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent, obstruebatur.

1

IL. Quum spes major imperatoribus Romanis in obsidione; quam in oppugnatione, esset; hibernacula etiam, res nova militi Romano, aedificari coepta: consiliumque erat, hiemando continuare bellum. quod postquam tribunis plebis jamdiu nullam novandi res causam invenientibus, Ro- 5 mam est allatum, in concionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, Hoc illud esse' dictitantes, quod aera militibus sint constituta. nec se fefellisse, id donum inimico* rum veneno illitum fore. Venisse libertatem plebis: remo

[ocr errors]

a auctore.

1. Artifices.] Artifices scenici; players or actors in the celebration.

2. Aliis-obstruebatur.] Aliis munimentis erat frons spectans in Etruriam, quae obstruebatur auxiliis, si, &c;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

10 tam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab republica ju'ventutem, jam ne hiemi quidem aut tempori anni cede"re, ac domos et res invisere suas. Quam putarent con'tinuatae militiae causam esse ? nullam profecto aliam 'inventuros, quam ne quid per frequentiam juvenum eo15 rum, in quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum posset. Vexari praeterea et subigi multo acrius, quam Vejentes, quippe illos hiemem sub tectis 'suis agere, egregiis muris situque naturali urbem a tutantes: militem Romanum in opere ac labore, nivibus 20 pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis qui ' dem spatio, quae omnium bellorum terra marique sit quies, arma deponentem. Hoc neque reges, neque an'te tribuniciam potestatem, creata superbos illos con'sules, neque triste dictatoris imperium, neque importu95 nos decemviros injunxisse servitutis, ut perennem militiam facerent, quod tribuni militum in plebe Romana C regnum exercerent. 1 Quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui proconsularem imaginem tam saevam ac trucem fecerent? Sed id accidere haud im30 merito. non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. Antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos; nunc jam octojuges ad imperia obtinenda ire; et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat col35 legas; liberos, et cives eorum, non servos, militare, quos hieme saltem in domos ac tecta reduci opporteat: et aliquo tempore anni parentes liberosque ac conjuges invisere, et usurpare libertatem, et creare magistratus.' Haec, taliaque vociferantes adversarium haud imparem 40nacti sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas; virum imbutum jam ab juvența certaminibus plebeiis: quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est, per collegarum intercessionem, tribuniciae potestatis dissolvendae.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

G

III. Is tum jam, non promptus ingenio tantum, sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: Si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra, an

a tutante.

1. Quidnam fecerint.] How would these men conduct as counsuls or dictators, who had exhibited an example of proconsular power sa cruel and severe.

« iepriekšējāTurpināt »