T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt, 4. sējums

Pirmais vāks
A.J. Valpy, 1828
0 Atsauksmes
Atsauksmes netiek pārbaudītas, taču Google meklē viltus saturu un noņem to, ja tāds tiek identificēts.
 

Lietotāju komentāri - Rakstīt atsauksmi

Ierastajās vietās neesam atraduši nevienu atsauksmi.

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

1719. lappuse - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
1659. lappuse - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
1940. lappuse - Nee omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat ; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est.
1787. lappuse - Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret cujus maximum imperium in civitate esset.
1822. lappuse - Minucius convocatis 8 militibus ,Saepe ego' inquit, ,audivi, milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, secundum eum, qui bene monenti oboediat; qui nee ipse consulere nee alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
1785. lappuse - Si quis clepsit, ne populo 6 scelus esto, neve cui cleptum erit. Si atro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte sive luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. Si antidea, ac senatus populusque iusserit fieri, faxitur, eo populus -solutus liber esto.
1785. lappuse - Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim voveamque, salva servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt...
2028. lappuse - Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana com3 mittere adsuerat, incaute aperit. Huic et genus et fortuna honesta erant, nee ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat.
1682. lappuse - hie," inquit, " vobis bellum et pacem portamus : utrum placet, sumite.
2044. lappuse - ... ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait se daturos fuisse : cum in eorum ad quos venerint manu res Syracusana esset, tum reverterentur. si bello lacesserent, ipsa re intetlecturos nequaquam idem esse Syracusas ac Leontinos oppugnare.

Bibliogrāfiskā informācija