Livy: With an English Translation by B. O. Foster, 13. sējums

Pirmais vāks
W. Heinemann, 1924

No grāmatas satura

Citi izdevumi - Skatīt visu

Populāri fragmenti

362. lappuse - Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae,...
372. lappuse - ... deum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Romanus posset, id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam Romanam perpetuam esse vellent.
410. lappuse - Patres, quia ea lege haud parvum vectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt ; ceterum tribuni plebis, non tam 8 lege quam exemplo moti, ne quis postea populum sevocaret, capite sanxerunt : nihil enim non per milites iuratos in consulis verba, quamvis perniciosum populo, si id liceret, ferri posse.
344. lappuse - Auspiciis hanc urbem conditimi esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri quis est qui ignoret? penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur. Nobis adeo propria sunt auspicia ut non solum quos populus creat patricios magistratus non aliter quam auspicato creet, sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et privatimi auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.
184. lappuse - Dii hominesque hune urbi condenaae locum elegerunt ; saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur ; mare vicinum ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum ; regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum.
158. lappuse - Junonis, in summa inopia cibi, tamen abstinebatur. Quae res saluti fuit ; namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius, qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis, simul ad arma ceteros ciens, vadit et, dum ceteri trepidant, Gallum, qui jam in summo constiterat, umbone ictum deturbat. Cujus casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa, quibus adhaerebant, manibus amplexos trucidat.
88. lappuse - Grata ea res, ut quae maxime senatui unquam, fuit : honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad -sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto aestimatoque, ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit, quae donum Apoll iniJDelphos portaretur.
48. lappuse - Sibyllin! ex senatusconsulto aditi sunt. Duumviri sacris faciundis, lectisternio tune primum in urbe Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque, et Dianam, Herculem, Mercurium, atque Neptunum, tribus, quam amplissime turn apparari poterat, stratis lectis placavere. Privatim quoque id sacrum celebratum est.
72. lappuse - Te simul, luno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos victores in nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat.

Bibliogrāfiskā informācija