Lapas attēli
PDF
ePub

evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae deinde urbanae factiones fuere. Vexabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso 4 missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant. Eo nulla pugna memorabilis fuit.

At a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius 5 consulis actumque de exercitu foret, ni Caeso Fabius in tempore subsidio venisset. Ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii venerat: legionibus Romanis cede- 6 bant in urbem; ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete, quietem bello in vicem eludentes. Ita neque omitti tota res nec perfici poterat. Et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus; aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem. Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat. Tum Fabia 8 gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: 'Ad

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Sed 7

[blocks in formation]

siduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. Vos alia bella curate, Fabios hostis Veientibus date. Auctores sumus tutam ibi 9 maiestatem Romani nominis fore. Nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in animo Io est; res publica et milite illic et pecunia vacet.' Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum exspectantes steterant, domum redit. Iussi ar

49

mati postero die ad limen consulis adesse, domos inde discedunt.

Manat tota urbe rumor. Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam unam subisse civitatis onus, Veiens 2 bellum in privatam curam, in privata arma versum; si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos; populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse. Fabii postera die arma capiunt, quo iussi erant conveni3 unt. Consul paludatus egrediens in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt; acceptus in medium signa ferri iubet. Numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione homi4 num per urbem incessit: sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba, propria alia cognatorum 5 sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens. Ire fortes, 6 ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere; consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. Praetereuntibus Capitolium arcem- 7 que et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. In cassum missae preces. Infelici via, dextro 8 Iano portae Carmentalis profecti ad Cremeram flumen perveniunt. Is opportunus visus locus communiendo praesidio.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]
[ocr errors]

8. infelici: so called afterwards, on account of this disastrous expedition. - Iano: as all entranceways were sacred to this god, his name came to stand for arches through which a road passed; cf. I. 19. 2. Carmentalis: the gate next to the Capitol, between that and the river. It led out through the Campus, and was afterwards called Scelerata (Aur. Victor, 12). - Cremeram: a little river flowing by Veii and emptying into the Tiber, some six miles from Rome. The

9

L. Aemilius inde et C. Servilius consules facti. Et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione, qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem 10 fecere. Intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae comminus cum Etruscis dimicant acie. Quamquam vix dirigendi aciem spatium II Veientibus fuit: adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo 12 incipiendae sed consistendi ademit locum. Ita fusi retro ad Saxa Rubra ibi castra habebant pacem supplices petunt; cuius impetratae ab insita animis levitate ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.

50

[ocr errors]

Rursus cum Fabiis erat Veienti populo sine ullo maioris belli apparatu certamen, nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in incursantes, sed aliquo2 tiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res 3 erant, Etrusca civitate victoriam tulit. Id primo acer

[blocks in formation]

bum indignumque Veientibus est visum; inde consilium ex re natum insidiis ferocem hostem captandi. Gaudere etiam multo successu Fabiis audaciam crescere.

Itaque 4

et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt. Iam- 5 que Fabii adeo contempserant hostem, ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes provexit, ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma, decurrerent. Et cum 6

improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superassent, palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undique hostes erant. Primo clamor circumla- 7 tus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant; coeuntibusque Etruscis iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere; quae res et pauci- 8 tatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat. Tum omissa,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

the same as the following subject. This economy of pronouns is characteristic of Latin.-rara: although this is emphatic, yet the main thought is that the armed forces did appear; an example of the familiar crowding of two statements into one.

6. adversi, in front, as usual.

7. circumlatus: i.e. it began in one spot, and was echoed from one band to another. - accidebant, began to meet them. - continenti: i.e. the scattered bands of the enemy closed up and united in a continuous circle. quo magis: cf. 19. 10 n.

« iepriekšējāTurpināt »