Lapas attēli
PDF
ePub

nec traditur certum nec interpretatio est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum. Haec post exactos reges domi 9 militiaeque gesta primo anno. Inde P. Valerius iterum

T. Lucretius consules facti.

Iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, 9 perfugerant. Ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur; nunc monebant 2 etiam, ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis; nisi quanta 3 vi civitates eam expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis, nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in civitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsinna, cum 4 regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. Non um- 5 quam alias ante tantus terror senatum invasit : adeo valida res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. Nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa receptis in urbem regibus

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

6 vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. Annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Volscos alii Cumas. Salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omni sumptu, ademptum privatis, portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educerent. 7 Itaque haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi horre8 rent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando universus senatus fuit.

10

Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis. Alia muris, 2 alia Tiberi obiecto videbantur tuta. Pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset Horatius Cocles: id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. 3 Qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque

6. blandimenta, favors; conciliatory measures. - annonae, etc.; i.e. to relieve the distress occasioned by the high price of grain. - salis, etc. cf. I. 33. 9. The traffic was now taken from individuals and carried on by the state to relieve prices. — in publicum omni sumptu, the public assuming the whole expense. portoriis customs duties and the like. - tributo: assessments apportioned to the people for extraordinary needs. ferendo: see Gr. 299. a. - pauperes, etc.: the explanation of the law-makers. — liberos i.e. as material for soldiers.

:

[blocks in formation]

relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam de- 4 serto praesidio eos fugere; si transitum pontem a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. Itaque monere praedicere, ut pontem ferro igni, quacumque vi possint, interrumpant; se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, excepturum. Vadit inde in primum aditum pontis, insig- 5 nisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis. Duos tamen cum eo pudor 6 tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi procellam 7 et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit. Deinde eos quoque ipsos exigua parte pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres 8 Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes, servitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum venire. Cunctati aliquamdiu 9 sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. Pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt. Quae cum in 10 obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu cona

[merged small][merged small][ocr errors]

bantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis simul clamor Romanorum, alacritate perfecti operis subI latus, pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles 'Tiberine pater' inquit, 'te, sancte, precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias!' Ita sic armatus in Tiberim desiluit, multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habitų12 ram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita, agri quantum uno 13 die circumaravit datum. Privata quoque inter publicos honores studia eminebant: nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.

11

Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accitis, et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subyehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen 3 per occasiones aliis atque aliis locis traicerent; brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere

had come to the point of trying to overwhelm him by mere force of numbers. pavore: the shout and the crash alarmed them, and stopped their course for the moment.

II. Tiberine pater: all rivers were more or less divine, and represented in the form of old men. With this prayer cf. that of Æneas, Virg. Aen. VIII. 72, and the probable source of both in Ennius' Teque, pater Tiberine, tuo cum flumine sancto. - ita: i.e. thus having prayed. sic, as he was. —tranavit: the story is variously told; in some versions he is drowned; but

[blocks in formation]

auderet. Hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis 4 quam consilio concessum. Namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat. Itaque, ut eliceret praedato- 5 res, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. Et sciere perfugae indicio, multo- 6 que plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt. P. Valerius T. Herminium cum modicis copiis 7 ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec hostis praetereat; inde se obicere, ne sit ad flumen reditus. Consulum alter T. Lucretius porta 8 Naevia cum aliquot manipulis militum egressus; ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit. Hique 9 primi apparuere hosti. Herminius, ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis versisque in Valerium Etruscis terga caedit; dextra laevaque hinc a porta Collina illinc ab Naevia redditus clamor; ita caesi in medio praedato- 10 res, neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« iepriekšējāTurpināt »