Lapas attēli
PDF
ePub

15 L95

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

LIBRI QUI SUPERSUNT

CUM

DEPERDITORUM FRAGMENTIS

ET EPITOMIS OMNIUM.

AD OPTIMARUM EDITIONUM FIDEM

SCHOLARUM, IN USUM

CURAVIT

G. H. LÜNE MANN,

PHILOS. DOCTOR AC GYMNASII GOTTINGENSIS RECTOR.

VOL. I.

HANNOVERAE, 1828.

IN BIBLIOPOLIO

AULICO Η Α ΗΝΙΑ ΝΟ.

[ocr errors]

9-15-31.

PRAEFATIO.

Q

uum a bibliopola honestissimo provocatus ad Livii historias edendas accingerer, et cujus potissimum ediStoris textum transcribi juberem, animo mecum agitarem, haud diu dubium esse poterat, quin textus Drakenborchianus pro fundamento habendus esset. Tanta enim in eo viro fuit consuetudinis latinae et inprimis Livianae peritia, tam acre atque subactum judicium, ut, nisi interdum nimia et- ut ita dicam - superstitiosa quaedam codicum reverentia eum prohibuisset quo minus meliora admitteret, minus profecto recentioribus laudis foret ex emendatius constituto textu, Eam vero ob causam nostrum duximus, non solum antiquiores editores, praesertim Gronovium et Crevierum, diligenter examinare, et, si quid auri habent, eo ad nostram editionem ornandam uti, sed etiam recentiores consulere et quae rectius hi dederunt, in usum nostrum convertere. Scilicet post Drakenborchum egregii deinceps exstiterunt viri, Ernesti, Stroth, Doering, Ruperti, Kreyssig, Walch, Heusinger, qui suas quisque symbolas dederunt, quae ad criticam textus constitutionem pertinerent. Atque his quidem subsidiis recentissimi duumviri, Tafel et Baumgarten - Crusius, in parandis editionibus usi sunt, adeo ut horum libri a critica ratione maxime satisfacere videantur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« iepriekšējāTurpināt »