Lapas attēli
PDF
ePub

2 interesse consularibus comitiis noluit: per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Servilius. Similem annum priori consules habent, seditiosa initia, 3 bello deinde externo tranquilla. Sabini, Crustuminos campos citato agmine transgressi, cum caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes tamen praedas ho4 minum pecorumque egere. Quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit; populationem adeo effuse fecit ut nihil bello intactum relinqueret multiplicique capta 5 praeda rediret. Et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo signis conlatis pugnatum ingenti caede utrimque, plu6 rimo sanguine. Et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni salubri mendacio consul, fugere hostes ab cornu altero clamitans, concitasset aciem. Impetu facto, dum se putant vin7 cere, vicere. Consul metuens ne nimis instando reno8 varet certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies velut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta ; per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, 9 Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere vigilia ad 10 castra oppugnanda veniunt. Quinctius, sedato tumultu quem terror subitus exciverat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in sta

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

tionem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo tranquilla omnia 11 in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.

Vbi inluxit, Romanus integer satiatusque somno pro- 65 ductus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit: quamquam cessere magis quam pulsi 2 hostes sunt, quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. Miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites, circumfusi duci vociferantur se 3 ante signa ituros. Dum cunctatur consul, virtute militum fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros; clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo

leviores ardua evaderent, cursu subeunt. Volscus effu- 4 sis ad primum impetum missilibus telis saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes turbatosque ictibus crebris

cape of the Romans, they made the attack before they should find out their arrival, and in the night.

10. stationem: i.e. an outpost beyond the camp, the usual meaning of the word.

II. plures: i.e. than they were. - Romanos: not Hernici, and so better soldiers.-insueto, etc.: two reasons for the uneasiness of the horses.

VICTORY OVER THE VOLSCI. 65. 2. pulsi: this would imply

broken ranks, while the Volsci retired in good order.-principia: the first line under the old tactics, containing the best citizens, who protected the other lines when hard pressed. Either really or according to Livy's conception, the other lines must have advanced to the front, and on occasion retired behind the principes.-iniquum locum: i.e. the clivi mentioned above.

4. turbatos, etc.: i.e. first throws them into confusion, and then begins to press on them from above.

urget ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore 5 metum excussisset. Resistere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum vires refecerant, audent ultro gradum inferre, et clamore renovato commovent aciem. Tum rursus impetu capto enituntur atque exsu6 perant iniquitatem loci. Iam prope erat ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. Qui 7 Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt; Antium et Romanus exercitus ductus. Paucos circumsessum dies deditur nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

oneratum: i.e. overborne by mere weight. For construction, see Gr. 308. b.

5. obtinentes, etc.: i.e. holding their ground for a moment allowed

them to recover. ultro: i.e. not merely to hold their own, but even to advance.

7. paucos: see 23. 12 n.-nulla, etc.: cf. oppugnare non ausus, 63. 6.

2 Numa Pomezzelias 18.

3 Pallus Hostilius : 2
4 Anceis Marius 32...

5

7

Stories connected with last three neon thee than finis revolution too in hortant to have facts forgotten-Lorque Luciers-Luento - ruling fan... Tarquis, town in Etnovia Etrurian, nooleman-lint = su austarquinines Prisa; Teacher of sous-trait of filing attributi & le "Janaquil. Etruria siune of a of air of tomation soch sagen ergil Demoratus of Corinth & stoluse temple-wrent stu сиговия With Marius. 496 in común puuteal stem cursting

1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors]
« iepriekšējāTurpināt »