Titi Livi Ab urbe condita ...

Pirmais vāks
B. G. Teubner, 1885
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

91. lappuse - ... hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam 7 fecerunt sanciendo, ut, qui tribunis plebis, aedilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput lovi sacrum esset, f'amilia ad . aedem Cereris, Liberi Liberaeque venum iret.
116. lappuse - Quum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque, prodi publicam causarn. 5 summoveri iussissent, tribunos appellat. Tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt, dedere 6 cupidae audiendi plebi , ut , quae vellet , Scaptius diceret. Ibi infit, annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro. de quo agitur, militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, quum ad Coriolos sit bellatum.
55. lappuse - Jam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret. Placet creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius magistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit, postremo concessum âOPatribus, modo ne lex Icilia de Aventino, aliaeque sacratae leges abrogarentur.
58. lappuse - Cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque in hoc inmenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo fons omnis publici privatique est iuris.
91. lappuse - Aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem, ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui creasset, eum ius fasque essét oecidi, neve ea caedes capitalis noxae haberetur.
112. lappuse - His ego gratiora dictu alia esse scio : sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites : sed multo malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri estis.
108. lappuse - ... superesse animos. Adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
54. lappuse - Turn abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, sinerent creari.

Bibliogrāfiskā informācija