Viri Roma︠e︡ ...

Pirmais vāks
Crocker & Brewster, 1842
 

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

8. lappuse - Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela per omne regni 10 tempus haud minor pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt; Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. Cum valida tum temperata et belli et pacis artibus 15 erat civitas. lc ( ( jQ XXII. Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Kostili, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit ; patres auctores...
101. lappuse - potes; nee committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit'.
65. lappuse - Satis bene pascere." ,Quid tertium ?'"„Male pascere." ,Quid quartum?' „Arare." Et cum ille, qui quaesierat, dixisset: ,Quid fenerari?' tum Cato: „Quid hominem, inquit, occidere?
115. lappuse - Bene de üs etiam, quos adversarios expertus fuerat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit ; quumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim reddito : " Hie vir," inquit, " fili mi, doctus fuit et patriae amans.
45. lappuse - Hi ergo, accensis cornibus, per montes, per silvas hue illuc discurrebant. Romani, qui ad speculandum concurrerant, miraculo attoniti, constiterunt ; ipse Fabius, insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Hannibal ex angustiis evasit. Dein Hannibal, ut Fabio apud suos conflaret invidiam, agrum ejus, omnibus circa vastatis, intactum reliquit. At Fabius omnem ab se suspicionem propulsavit ; nam eundem agrum vendidit, ejusque pretio captivos Romanos redemit.
55. lappuse - Masinissam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed major praesentis venerado cepit : erat enim in vultu multa majestas ; accedebat promissa caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens juventa.
87. lappuse - Romanis aquarum nulla copia. Aucta necessitate virtus causa victoriae fuit ; namque Marius sitim metuentibus ait digitum protendens : " Viri estis ; en illic aquam habebitis." Itaque tam acriter pugnatum est, tantaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine non plus aquae biberent, quam sanguinis barbarorum.
115. lappuse - Octaviano maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus est, et in ejus honorem mensis Sextilis eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Equites Romani natalem ejus biduo semper celebrarunt ; senatus populusque Romanus universus cognomen patris patriae maximo consensu ei detulerunt.
111. lappuse - Brutus objurgare earn coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset ; at Porcia ei secreto dixit : " Non casu, sed de industria, mi Brute, hoc mihi vulnus feci; experiri enim volui, satisne mihianimi esset ad mortem oppetendam, si tibi propositum ex sententia parum cessisset.

Bibliogrāfiskā informācija