Lapas attēli
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small]

VI.

I. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab eo gestæ referuntur. III Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. Urbs a Romulo condita. VII. VIII. Senatus lectus. IX Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. Populus in curias divi. sus. XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primus clausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpulit. XXII &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX Alba diruta XXX Albani in civitatem recepti. Sabini bellum indictum XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus XXXII Ancus Martius ceremonias, a Numa institutas renovavit. XXXIII Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit; Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit. Pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protulit Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eo reguante, Lucumo Damarati Corinthii fi ius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus. T rquinii nomen ferre cœpit ; et post mortem Anci regnum excepit XXXV. Centim additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, circum designavit, lu os edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causa Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cogitaret effici posset; quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem præcidere; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præterea acie vicit XXXVIII. Urbem muro circumdedit, coacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos triginta octo. XLI Successit ei Ser. Tullius, natus ex cap. tiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caput arsisse traditum est XLII. XLIII. Vejentes atque Etruscos prælio fudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicuntur. Classes centuriasque descripsit. XLIV. Pomo ium protulit: colles urbi, Quirinalem Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII. XLVIII Interfictus est a L. Tarquinio, Prisci filio, consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populi jussu, regnum in vasit: quo die scelerata Tulia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatos circa se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit, LIV. Et ex eorum præda templum Jo

vi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere; quorum aræ moveri non potuerunt. LV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redegit. LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis *eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretiæ pudicitiam, (quæ vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si a primordio ur bis res populi Romani perscripserim, nec satis scio; nec, si sciam, dicere ausim : quippe qui, cum veterem, tum vulgatam esse rem, videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen, rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui nomini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur; et quæ, ab exiguis profecta initiis, e creverit, ut jam magnitudine laboret sua: et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsæ conficiunt. Ego contra hoc quoque laboris præmium petam, ut me à conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum, etsi non flectere vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poëticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare, nec refellere in animo est. Datur hæc venia antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint: per quos viros, quibusque artibus, domi militiæque, et partum et auctum imperium sit. Labente deinde paulatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque Japsi sint; tum ire cœperint præcipites: donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus,

« iepriekšējāTurpināt »