T. Livii ... Historiarum quæ supersunt, ex recens. A. Drakenborchii. Accedunt Gentes et faniliæ Romanorum, auctore R. Streinnio, necnon Ernesti Glossarium Livianum, auctius, 2. sējums

Pirmais vāks
1813
0 Atsauksmes
Atsauksmes netiek pārbaudītas, taču Google meklē viltus saturu un noņem to, ja tāds tiek identificēts.
 

Lietotāju komentāri - Rakstīt atsauksmi

Ierastajās vietās neesam atraduši nevienu atsauksmi.

Atlasītās lappuses

Citi izdevumi - Skatīt visu

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

463. lappuse - Iam mille armatorum <muri> ceperant partem, cum ceterae admotae <sunt copiae) pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo dato, quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant. paucos tamen eorum oppressos in cubilibus interfecerunt.
216. lappuse - Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
221. lappuse - Hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho habuerat. Invisus etiam patribus ob novam legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque uno patrum adiuvante C.
221. lappuse - C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, • haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris vectan- 4 dos ; quaestus omnis patribus indecorus visus.
428. lappuse - Capitolioque , mulierum turba erat, nee sacrificantium, nee precantium deos patrio more. Sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes : quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris, egestate et metu in urbem compulsa : et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut ex concessae artis usu exercebant.
83. lappuse - Valeria lex, quum eum, qui provocasset, virgis caedi, securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra, quam inprobe factum, adjecit.
80. lappuse - Simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere : ipsos visuros ne sacra sua polluantur ; id se optare tantum, ne qua in rem publicam 11 clades veniat.
126. lappuse - Dein iurare cogebant diro quodam carmine in exsecrationem capitis familiaeque et stirpis composito, nisi isset in proelium, quo imperatores duxissent, et si aut ipse ex acie fugisset aut, si quem fugientem vidisset, non extemplo occidisset.
156. lappuse - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat: nullo labore aut corpus fatigari, aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par: cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate, modus flnitus: vigiliarum somnique nee die, nee nocte discriminata tempora.
79. lappuse - Habeo auctores, sine ullo memorabili prœlio pacatam ab dictatore Etruriam esse, seditionibus tantum Arretinorum compositis, et Cilnio genere cum plebe in gratiam reducto.

Bibliogrāfiskā informācija