Lapas attēli
PDF
ePub

NARRATION IV.

Manners of the Scythians.

(Anc. Hist. book 2.)

DARIUS, after having made himself master of Egypt, attacked the Scythians, who had long rendered themselves formidable to the kings of Assyria and Persia. Semiramis and Cyrus attempted but in vain to subdue them. The attempts of Darius were not more successful. We shall be less surprised at the defeats that these powerful kings suffered, when we consider with what kind of people they encountered.

1Scythia in Orientem porrecta, includitur ab uno latere 2Ponto, et ab altero montibus Riphæis: à tergo Asiâ et Phasi4 flumine.

1 Scythia in Orientem porrecta. See p. 12. 2 Pontus. So named, because of its situation upon the Pontus Euxinus or Black Sea, makes a part of the country of Roum in Turkey.

3 The Riphæan Mountains make a part of the immense chain of Ural Mountains, which separate Europe from Asia, and extend from about the 30th, to nearly the 67th degree of north latitude. This was called by the Russians, Simenoi Poias, or the girdle of the world.

4 Phasi. The Phasis, a river of ancient Colchis, at present a part of Mingrelias, runs into the Euxine or Black Sea.

Multùm in longitudinem et latitudinem patet. Hominibus inter se nulli fines, neque enim agrum exercent: nec domus illis ulla, aut tectum, aut sedes est, armenta et pecora semper pascentibus, et per incultas solitudines errare solitis. Uxores, liberosque secum in plaustris vehunt: quibus, coriis imbrium hyemisque causâ, tectis, pro domibus utuntur. Justitia Gentis ingeniis culta, non legibus; nullum scelus apud eos furto gravius: quippe sine tecti munimento pecora et armenta habentibus, quid salvum esset, si furari liceret? Aurum et argentum non perinde ac reliqui mortales appetunt. Lacte et melle vescuntur. Lanæ iis usus ac vestium ignotus, quanquam continuis frigoribus urantur; pellibus tamen ferinis aut murinis utuntur. Hæc continentia illis morum quoque justitiam edidit, nihil alienum concupiscentibus. Quippe ibidem divitiarum cupido est, ubi et usus. Atque utinam reliquis mortalibus similis moderatio, et abstinentia alieni, foret! profectò non tantùm bellorum per omnia sæcula terris omnibus continuaretur: neque plus hominum ferrum et arma, quam naturalis fatorum conditio raperet; Prorsus ut admirabile videatur, hoc illis naturam dare, quod Græci longâ sapientium doctrinâ, præceptisque philosophorum consequi nequeunt, cultosque mores incultæ barbariæ collatione superari. Tantò plus in illis proficit vi

tiorum ignoratio, quàm in his cognitio virtutis.

Imperium Asiæ ter quæsivêre, ipsi perpetuò ab alieno imperio aut intacti, aut invicti mansêre. Darium regem Persarum, turpi ab Scythia summoverunt fugâ : Cyrum cum omni exercitu trucidaverunt; Alexandri Magni ducem Sopyriona pari ratione cum copiis universis deleverunt: Romanorum audivêre, non sensêre arma. Parthicum et Bactrianum imperium ipsi condiderunt. Gens laboribus et bellis aspera: vires corporum immensæ. Nihil parare quod amittere timeant: nihil victores præter gloriam concupiscunt. Primus Scythis bellum indixit Vexoris rex Ægyptius, missis primò lenonibus, qui hostibus parendi legem dicerent. Sed Scythæ jam antè de adventu regis à finitimis certiores facti, legatis respondent: tam opulenti populi ducem stolidè adversùs inopes occupasse bellum, quod magis domi fuerit illi timendum: quòd belli certamen anceps, præmia victoriæ nulla, damna manifesta sint. Igitur non expectaturos Scythas, dùm ad se veniatur, cùm tanto sibi plura in hoste concupiscenda sint: ultròque prædæ ituros obviam. Nec dicta res morata: quos cùm tantâ celeritate venire rex addidicisset, in fugam vertitur, exercituque cum omni apparatu belli relicto, in regnum se recepit. Scythas ab Egypto paludes prohibuêre: inde reversi, Asiam perdomitam vectigalem fecêre, modico tributo ma

gis in titulum imperii, quàm in victoriæ præmium imposito. Quindecim annis pacandæ Asiæ immorati, uxorum flagitatione revocantur, per legatos denuntiantium, ni redeant, sobolem se ex finitimis quæsituras, nec passuras, ut in posteritatem Scytharum genus per feminas intercidat. His igitur Asia per mille quingentos annos vectigalis fuit. Pendendi tributi finem Ninus rex Assyriorum imposuit.

NARRATION V.

The battle of Marathon,1 A. C. 490.

(Anc. Hist. Corn. Nepos, chap 5.)

DARIUS had no sooner retired from the shame of his expedition against the Scythians, than he resolved in order to repair it, to turn his arms against the Greeks. Athens had just recovered its liberty. Hippias driven off by his fellow-citizens, of whom he had become the tyrant, determines to send Darius into Attica under the conduct of Datis, with an army of more than 300,000 men. This prince promised himself an easy conquest. The battle of Marathon proved what a small number of men can effect, for the sake of their liberty.

1 Marathon in Attica, at present a part of Liva'dia, still preserves its name.

Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit præter Platæensium: ea mille misit militum. Itaque horum adventu decem millia armatorum completa sunt: quæ manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate. Quo factum est, ut plus, quàm collega, Miltiades valuerit. Ejus enim auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt, locoque idoneo castra fecerunt. Deinde postero die, sub montis radicibus acie è regione instructâ, novâ arte, vi summâ prælium commiserunt. Namque arbores multis locis erant raræ, hoc consilio, ut et montium tegerentur altitudine, et arborum tractu equitatus hostium impediretur ne multitudine clauderentur. Datis, etsi non locum æquum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum, confligere cupiebat : eòque magis, quod priùs, quàm Lacedæmonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. Itaque in aciem peditum centum, equitum decem millia produxit, præliumque commisit. In quo tantò plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarent: adeòque perterruerunt, ut Persæ non castra, sed naves peterent. Quâ pugnâ nihil adhuc est nobilius, nulla enim unquam tam exigua manus tantas opes prostravit.

Cynegiri quoque militis Atheniensis gloria. magnis scriptorum laudibus celebrata est, qui post prælii innumeras cædes, cùm fugientes hostes ad naves egisset, onustam navem dextrâ

« iepriekšējāTurpināt »