Lapas attēli
PDF
ePub

* inde ac legum novarum, præbituram. Satiùs igitur esse, ⚫ reconciliari eo dono plebis animos; exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri; et sentire prædæ fructum ex eo bello, in quo prope consenuerint; gratiùs • id fore lætiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum retulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo crimi'naque; eò delegasse ad senatum. Senatum quoque de• bere rejectam rem ad se permittere plebi, ac pati habere, ⚫ quod cuique fors belli dederit.' Hæc tutior visa sententia est, quæ popularem senatum faceret. Edictum itaque est, ad prædam Vejentem, quibus videretur, in castra ad dictatorem proficiscerentur.

XXI. Ingens profecta multitudo replevit castra. Tum dictator, auspicatò egressus, quum edixisset, ut arma milites caperent, 'Tuo ductu,' inquit, ' Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Vejos; tibique hinc 'decimam partem prædæ voveo. Te simul, Juno Regina, quæ nunc Vejos colis, precor, ut nos victo'res in nostram, tuamque mox futuram, urbem sequare; ' ubi te dignum amplitudine tua templum accipiat. Hæc precatus, superante multitudine, ab omnibus locis urbem aggreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Vejentes, ignari se jam ab suis vatibus, jam ab externis oraculis proditos, jam in partem prædæ suæ vocatos Deos, alios, votis ex urbe sua evocatos, hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere; nihil minus timentes, quam subrutis cuniculo mænibus arcem jam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt; mirantes quidnam id esset, quòd, quum tot per dies nemo se ab stationibus Romanis movisset, tum, velut repentino icti furore, improvidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula; immolante rege Vejentium, vocem aruspicis dicentis, qui ejus 'hostiæ exta prosecuisset, ei victoriam dari,' exauditam in cuniculo, movisse Romanos milites, ut, adaperto cuniculo, exta raperent, et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis, si, quæ similia veri sint, pro veris accipiantur, satis habeam. Hæc, ad ostentationem scene, gaudentis miraculis, aptiora, quàm ad fidem, neque affirmare, neque refellere est operæ pretium. Cuniculus, delectis

I decumam sic semper.

militibus eo tempore plenus, in æde Junonis, quæ in Vejentana arce erat, armatos repentè edidit; et pars aversos in muris invadunt hostes; pars claustra portarum revellunt; pars, quum ex tectis saxa tegulæque à mulieribus ac servitiis jacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mulierum ac puerorum ploratu, complet. Momento temporis dejectis ex muro undique armatis, patefactisque portis, quum alii agmine irruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur, omnibus locis pugnatur. Deinde, multa jam edita cæde, senescit pugna; et dictator præcones edicere jubet, ut ab inermi abstineatur; is finis sanguinis fuit. Dedi inde inermes cœpti; et ad prædam miles permissu dictatoris discurrit; quæ quum ante oculos ejus aliquantum spe atque opinione major, majorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad cælum tollens precatus esse, ' ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populi'que Romani videretur, ut eam invidiam lenire, quàm ' minimo suo privato incommodo publicoque, populo Ro' mano liceret.' Convertentem se inter hanc venerationem, traditur memoriæ, prolapsum cecidisse; idque omen pertinuisse postea eventu rem conjectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captæ deinde urbis Romanæ, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille dies cæde hostium ac direptione urbis opulentissimæ est consump

tus.

XXII. Postero die libera corpora dictator sub corona vendidit; ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod retulere secum prædæ, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quærendo, rem arbitrii sui rejecisset; nec senatui, sed Liciniæ familiæ, ex qua filius ad senatum retulisset, pater tam popularis sententiæ auctor fuisset, acceptum referebant. Quum jam humanæ opes egestæ à Vejis essent, amoliri tum Deûm dona ipsosque Deos, sed colentium magis, quàm rapientium, modo, cœpere; namque delecti ex omni exercitu juvenes, purè lautis corporibus, candida veste, quibus deportanda Romam regina Juno assignata erat, venerabundi templum iniere, primò religiosè admoventes manus; quòd id signum more Etrusco, nisi certæ gentis sacerdos, attrectare non lenire suo privato incommodo, quàm minimo publico Pop

uli Romani liceret.

esset solitus; dein quum quidam, seu spiritu divino tactus, seu juvenili joco, Visne Romam ire Juno ?" dixisset, annuisse cæteri Deam conclamaverunt; inde fabulæ adjectum est, vocem quoque dicentis, Velle,' auditam; motam certè sede sua parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem translatu fuisse; integramque in Aventinum, æternam sedem suam, quò vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Hic Vejorum occasus fuit, urbis opulentissimæ Etrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis; quòd decem æstates hiemesque continuas circumsessa, quum plus aliquantò cladium intulisset, quam accepisset, postremò, jam fato tum denique urgente, operibus tamen, non vi, expugnata est.

XXIII. Romam ut nunciatum est, Vejos captos, quanquam et prodigia procurata fuerant, et vatum responsa, et Pythicæ sortes notæ; et, quantum humanis adjuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant; tamen, quia tot annis variè ibi bellatum erat, multæque clades acceptæ, velut ex insperato immensum gaudium fuit; et, priusquam senatus decerneret, plena omnia templa Romanarum matrum, grates Diis agentium, erant. Senatus in quatriduum, quot dierum nullo antè bello, supplicationes decernit. Adventus quoque dictatoris,omnibus ordinibus obviam effusis, celebratior, quàm ullius unquam antea fuit; triumphusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maximè conspectus ipse est, curru equis albis juncto urbem invectus; parumque id non civile modò, sed humanum etiam, visum. Jovis Solisque equis æquiparari dictatorem, in religionem etiam trahebant; triumphusque ob eam unam maximè rem clarior, quam gratior, fuit. Tum Junoni reginæ templum in Aventino locavit, dedicavitque Matutæ matri; atque, his divinis humanisque rebus gestis, dictatura se abdicavit. Agi deinde de Apollinis dono cœptum; cui se decumam vovisse prædæ partem quum diceret Camillus, pontifices solvendum religione populum censerent; haud facile inibatur ratio jubendi referre prædam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur; tandem eò, quod levissimum videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, quum sibimet ipse prædam æstimasset suam, decimæ pretium partis in publicum deferret; ut ex eo donum aure. um, dignum amplitudine templi ac numine Dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque collatio plebis animos à Camillo alienavit. Inter hæc pacificatum legati à Volscis et Æquis venerunt; impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello acquiesceret civitas, quàm quòd digni peterent.

1 matris.

XXIV. Vejis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterùm, C. Fabium Ambustum tertium, L. Furium Medullinum quintum, Q. Servilium tertiùm. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit; ab iis non urbes vi aut operibus tentatæ, sed ager est depopulatus, prædæque rerum agrestium actæ; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data. In Faliscis bellum restabat. Romæ interim multiplex seditio erat; cujus leniendæ causa coloniam in Volscos, quò tria millia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant; triumvirique ad id creati terna jugera et septunces viritim diviserant. Ea largitio sperni cœpta; quia spei majoris avertendæ solatium ob. jectum censebant. Cur enim relegari plebem in Volscos, quum pulcherrima urbs Veji agerque Vejentanus in conspectu sit, urberior ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romæ, vel situ, vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum, præponebant; quin illa quoque actio movebatur, quæ post captam utique Romam à Gallis celebratior fuit, transmigrandi Vejos. Cæterùm, partim plebi, partim senatui destinabant habitandos Vejos; duasque urbes communis reipublicæ incoli à populo Romano posse. Adversus quæ quum optimates ita tende. rent, ut morituros se citiùs' dicerent in conspectu populi • Romani, quàm quicquam earum rerum rogaretur; quippe ' nunc in una urbe tantum dissensionum esse, quid in duabus fore? Victamne ut quisquam victrici patriæ præferret ? • sineretque majorem fortunam captis esse Vejis, quàm in• columibus fuerit? Postremò, se relinqui à civibus in pa'tria posse; ut relinquant patriam atque cives, nullam vim ' unquam subacturam; et T. Sicinium' (is enim ex tribunis plebis rogationis ejus lator erat) conditorem Vejos se< quantur, relicto Deo Romulo, Dei filio, parente et auctore urbis Roma."

[ocr errors]

XXV. Hæc quum fædis certaminibus agerentur, (nam partem tribunorum plebis Patres in suam sententiam traxerant) nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quàm quòd, ubi rixæ committendæ causa clamor ortus esset, principes senatus, primi turbæ offerentes se, peti, feri. ri, atque occidi jubebant; ab horum ætatibus dignitatibus. que et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia iræ obstabat; Camillus identidem omnibus locis concionabatur; Haud mirum ' id quidem esse, furere civitatem, quæ, damnata voti, om*nium rerum potiorem curam, quam religione se exsol⚫ vendi, habeat. Nihil de collatione dicere, stipis veriùs, quam decimæ; quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus. Enimverò, illud se tacere, su' am conscientiam non pati; quòd ex ea tantùm præda, * quæ rerum moventium sit, decima designetur; urbis atque agri capti, quæ et ipsa voto contineatur, mentio' nem nullam fieri. Quum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset; adhibito Camillo, visum collegio, quod ejus ante conceptum votum Vejentium fuisset, et post votum in potestatem populi Romani venisset, ejus partem decimam Apollini sacram esse. Ita in æsti. mationem urbs agerque venit; pecunia ex ærario prompta, et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coëmerent, negotium datum; cujus quum copia non esset, matronæ, cœtibus ad eam rem consultandam habitis, et com. muni decreto pollicitæ tribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in ærarium detulerunt. Grata ea res, ut quæ maximè senatui unquam, fuit; honoremque ob sam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto æstimatoque, ut pecuniæ solverentur, crateram auream fieri placuit, quæ donum Apol

1 priorem.

2 contineantur.

« iepriekšējāTurpināt »