silentium obtinuit. Deinde, à paucis initio facto, Deum Deo natum, regem parentemque urbis Romanæ salvere universi Romulum jubent, pacem precibus exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos, qui discerptum regem Patrum manibus taciti arguerent; manavit enim hæc quoque, sed perobscura, fama. Illam alteram admiratio viri et pavor præsens nobilitavit. Consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides; namque Proculus Julius, sollicita civitate desiderio regis, et infensa Patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnæ rei auctor, in concionem prodit. Romulus,' inquit, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna ⚫ luce cœlo repentè delapsus, se mihi obvium dedit; quum, ' perfusus horrore venerabundusque adstitissem, petens pre' cibus, ut contra intueri fas esset; abi, nuncia, inquit, • Romanis, Cœlestes ita velle, ut mea Roma caput orbis 'terrarum sit; proinde rem militarem colant; sciantque, ' et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Ro⚫ manis resistere posse. Hæc, inquit, locutus, sublimis 'abiit.' Mirum, quantùm illi viro, nuncianti hæc, fidei fuerit; quamque desiderium Romuli apud plebem exertumque, facta fide immortalitatis, lenitum sit. XVII. Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat; nec dum à singulis, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerant factiones; inter ordines certabatur, oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non erat regnatum, in societate æqua possessionem imperii amitterent, sui corporis creari regem volebant. Romani veteres peregrinum regem aspernaban tur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis dulcedine nondum experta. Timor deinde Patres incessit, ne civitatem sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatum irritatis animis, vis aliqua externa adoriretur; et esse igitur aliquod caput placcbat; et nemo alteri concedere in animum inducebat. lta rem inter se centum Patres, decem decuriis factis, singulisque in singulas decurias creatis, qui summæ rerum præessent, consociant; decem imperitabant, unus com insignibus imperii et lictoribus erat; quinque dierum spa tio finiebatur imperium, ac per omnes in orbem ibat; nuumque intervallum regni fuit; id ab re, quod vi quoque tenet nomen, interregnum appellatum. Fremere deinde plebs; multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem, et ab ipsis creatum, videbantur passuri. Quum sensissent ea moveri Patres, offerendum ultro rati, quod amissuri erant, ita gratiam ineunt, summa potestate populo permissa, ut non plus darent juris, quàm retinerent; decreverunt enim, ut, cum populus regem jussisset, id sic ratum esset, si Patres auctores fierent; hodieque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem jus, vi adempta; priusquam popnlus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocata; 'Quod bonum, faustum, felixque sit,' inquit, ' Quirites, • Regem create; ita Patribus visum est. Patres deinde, ' si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, ' auctores fient." Adeò id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modò sciscerent juberentque, ut Senatus decerneret, qui Romæ regnaret. XVIII. Inclyta justitia religioque ea tempestate Numæ Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam ætate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinæ ejus, quia non exstat alius, falsò Samium Pythagoram edunt; quem, Servio Tullio regnante Romæ, centum amplius post annos, in ultima Italiæ ora, circa Metapontum Heracleamque et Crotona, juvenum æmulantium studia cœtus habuisse constat. Ex quibus locis, etsi ejusdem ætatis fuisset, qua fama in Sabinos, aut quo linguæ commercio, quenquam ad cupiditatem discendi excivisset ? quove præsidio unus per tot gentes, dissonas sermone moribusque, pervenisset? Suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis; instructumque nontam peregrinis artibus, quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum; quo genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numæ, Patres Romani, quanquam inclinari opes ad Sabinos, rege inde sumpto, videbantur; tamen, neque se quisquam, nec factionis suæ alium, nec denique Patrum aut civium quemquam præferre illi viro ausi, ad unum omnes Nume Pompilio regnum deferendum decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnumadeptus est, de se quoque Deos consulijussit; inde ab augure (cui deinde, honoris ergo, publicum id perpetuumque sacerdotium fuit) deductus in arcem, in lapide ad meridiem versus consedit. Augur ad lævam ejus, capite velato, sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellaverunt. Inde ubi, prospectu in urbem agrumque capto, Deos precatus, regiones ab oriente ad occasum determinavit; dextras ad meridiem partes, lævas ad septentrionem esse dixit. Signum contrà, quo longissime conspectum oculi ferebant, animo finivit. Tum, lituo in lævam manum translato, dextra in caput Numæ imposita, precatus est ita; 'Jupiter pater, si est fas, hunc Numam Pompilium, cujus ego caput teneo, regem Romæ esse, uti tua • signa nobis certa ac clara sint inter eos fines, quos feci.' Tum peregit verbis auspicia, quæ mitti vellet; quibus missis, declaratus rex Numa de templo descendit. I detincrent. 2 que. XIX. Qui, regno ita potitus, urbem novam, conditam mu vi et armis, jure eam legibusque ac moribus de integro Christcondere parat; quibus quum inter bella assuescere videret 7/4 non posse, quippe efferatos militia animos; mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Janum, ad infimum Argiletum, indicem pacis bellique, fecit; apertus, ut in armis esse civitatem; clausus, pacatos circà omnes populos, significaret. Bis deinde post Numæ regnum clausus fuit; semel T. Manlio consule, post Punicum primum perfectum bellum; iterum, quod nostræ ætati Dii dederunt, ut videremus, post bellum Actiacum, ab imperatore Cæsare Augusto, pace terra marique parta. Clauso eo, quum omnium circa finitimorum societate ac fæderibus junxisset animos, positis externorum periculorum curis, ne luxuriarentur otio animi, quos metus hostium disciplinaque militaris continuerat; omnium primum, rem ad multitudinem imperitam, et illis seculis rudem, efficacissimam, Deorum metum injiciendum ratus est, qui quum descendere ad animos fine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum Dea Egeria congressus nocturnos esse; ejus se monitu, quæ acceptissima Diis essent, sacra instituere; sacerdotes suos cuique Deorum præficere. Atque omnium primum, ad cursum lana, induodecim menses describit annum; quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies 1 capite. solido anno, qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis, ita dispensavit, ut quarto et vigessimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis, dies congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit; quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat. XX. Tum sacerdotibus creandis animum adjecit, quanquam ipse plurima sacra obibat; ea maximê, quæ nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed, quia in civitate bellicosa plures Romuli, quàm Numæ, similes reges putabat fore, iturosque ipsos ad bella; ne sacra regiæ vicis desererentur, flaminem Jovi assiduum sacerdotem creavit, insignique eum veste et curuli regia sella adornavit; huic duos flamines adjecit; Marti unum, alterum Quirino. Virginesque Vestæ legit, Alba oriundum sacerdotium, et genti conditoris haud alienum; his, ut assiduæ templi antistites essent, stipendium de publico statuit; virginitate aliisque ceremoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradivo legit, tunicæque pictæ insigne dedit, et super tunicam æneum pectori tegumen; cœlestiaque arma, quæ ancilia appellantur, ferre, ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis solennique saltatu, jussit. Pontificem deinde Numam Marcium, Marci filium, ex Patribus legit, eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quæ templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cætera quoque omnia publica privataque sacra Pontificis scitis subjecit; ut esset, quò consultum plebes veniret; ne quid divini juris, negligendo patrios ritus, peregrinosque adsciscendo, turbaretur. Nec cœlestes modò ceremonias, sed justa quoque funebria placandosque Manes, ut idem Pontifex edoceret; quæque prodigia, fulminibus aliove quo visu missa, susciperentur atque curarentur; ad ea elicienda ex mentibus divinis, Jovi Elicio aram in Aventino dicavit, Deumque consuluit auguriis, quæ suscipienda essent. XXI. Ad hæc consultanda procurandaque, multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et Deorum assidua insidens cura, quum interesse rebus humanis cœleste Numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac jusjurandum, prox imo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent; et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urben, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua; quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camœnis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit; ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. nium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quám regni. Ita duo deinceps reges, alius alia viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas. Om XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit; tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Fortè evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Albæ; utrinque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid priùs, quám mandata, agerent; satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blandè ac benignè, comiter re. gis convivium celebrant; tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum em indixerant; hæc renunciant Tullo. Tum legatis To lus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit, indi, |