Lapas attēli
PDF
ePub

tam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad sẽ iubet deferri; corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrōrum servat inviolata, si inermes cum binis vesti- 5 mentis velitis ab Sagunto exire.. Haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his remissurum; sed vel haec patienda censeo potius quam truci- 10 dari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis."

Saguntum is taken by storm.

XIV. Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum 15 daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu 20 quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut 25 omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est: cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes 30 fecerunt ?

The great booty captured.

Duration of the siege.

XV. Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda fuerant, tamen et ex pretio 5 rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque

missam Carthagam coeptum oppugnari, captum Sa

Octavo mense,

guntum quidam scripsere; inde Carthaginem Novam in 10 hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus sit,, in Italiam pervenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit, ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint, et qui in suo 15 magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnaverint. Aut omnia breviora aliquanto fuere, aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius /Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est, sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et C., Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Tie Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.

20

25

Consternation at Rome on hearing the news.

XVI. Sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est, tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum péremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginien30 ses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad

[ocr errors]
[ocr errors]

portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum, nec rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos Corsosque Histros atque Illyrios 5 lacessisse magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum: Poenum hostem veteranum, trium et viginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper victorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae 10 urbis Hiberum transire; trahere secum tot excitos Hispanorum populos; conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes : cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.

Preparations at Rome for war.

XVII. Nominatae iam antea consulibus provinciae 15 erant, tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio

460

[ocr errors]

Africa cum Sicilia evenit. Sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset. Quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, so- 20 ciorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naves ducentae viginti quinqueremēs, celoces viginti deducti. Latum inde ad populum, vellent iuberent populó Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque 25 adorati di, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiae divisae: Sempronio datae legiones duae-quaterna milia erant peditum et treceni equites. et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves 30 longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Nolly

[ocr errors]

Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L Manlius praetor et ipse cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus. Sexaginta quin5 queremes datae neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. Duas legiones Romānās et decem milia sociorum Io peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia provincia eödem versa in Punicum bellum habuit.

[merged small][ocr errors]

--

A Roman embassy declares war at Carthage.

XVIII. His ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium, M. Livium L. Aemilium, C. Licinium, Q. Baebium, in Africam mit15 tunt ad percunctandos Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset,, et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum., Romani postquam Carthaginem venerunt, cum senatus 20 datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat, percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suỡ consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis: ceterum haec legatio verbis 25 adhuc Tenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur, et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego autem non, privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit, quaerendum censeam, sed 30 utrum iure an iniuria; nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una disceptatio est, licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet,. quid

[ocr errors]
[ocr errors]

publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant,
nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum
in quo cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Sa-
guntinis — necdum enim erant socii vestri — cautum est.,
At enim eo foedere, quod cum Hasdrubale ictum est, 5
Saguntini excipiuntur. Adversus quod ego nihil dicturus
sum, nisi quod a vobis didici : vos enim quod C. Lu-
tatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque ex
auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis
vos eỡ teneri; itaque aliud de integro foedus publico 10
consilio ctum est. Si vos' non tenent foedera vestra
nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem
Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare po-
tuit. Proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem
facere, et, quod diu parturit animus vester, aliquando 15
pariat." Tum Romanus, sinŭ ex toga facto, "Hic "
inquit "vobis bellum et pacem portămus, utrum placet,
sumite." Sub hanc vocem haud minus ferociter, daret,
utrum vellet, subclamatum est. Et cum is iterum sinu
effuső bellum dare dixisset, accipere se omnes respon- 20
derunt et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturös.

Futility of disputing about treaties. The Romans fail to gain allies in Spain.

XIX. Haec derecta percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitáte populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa, Nam si verborum disceptationis res 25 esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, conparandum erat, cum Lutati foedere liserte additum esset, ita id ratum fore, si populus

tum tale in Hasdrubalis foedere nec excep

vivo

[ocr errors]

fuerit, et tot annorum silentio ita 30 eo conprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur? Quamquam, etsi priore

« iepriekšējāTurpināt »