Titi Livi Ab urbe condita ...

Pirmais vāks
B.G. Teubner, 1892
 

Atlasītās lappuses

Bieži izmantoti vārdi un frāzes

Populāri fragmenti

55. lappuse - Agimus ei quorum et maxime interest pacem esse et qui quodcumque egerimus ratum civitates nostrae habiturae sunt.
38. lappuse - Croto- 1 1 niensi acie conflixit. Obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait; quae tanta res est, ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
29. lappuse - Postero die, ut a praesenti motu averteret animum n eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. Ibi Masinissam primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat. Addit verbis honorem: neque magnificentius 12 quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse, quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat.
80. lappuse - Poenis, quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis gravius quam de fugitivis consultum; nominis Latini qui erant, securi percussi, Romani in crucem sublati.
30. lappuse - Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei repo3 suerant, perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes ; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum 4 vis.
28. lappuse - Ibi, arbitris remotis, quum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu...
53. lappuse - Antias primo proelio uictum eum a Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem 8 legatis tradit in castra ad Scipionem uenisse.
23. lappuse - Romano, 16 quid filiae Hasdrubalis timendum sit, vides. Si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio, oro obtestorque.
59. lappuse - Sagunti excidium nobis 5 pia ac iusta induerunt arma. Vos lacessisse et tu ipse fateris et dei testes sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.
47. lappuse - Maximus moritur, exactae aetatis, si quidem verum est augurem duos et sexa8 ginta 3 annos fuisse, quod quidam auctores sunt. Vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab eo inciperet. Superavit paternos honores, avitos aequavit. Pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus ; sed omnia aequare unus hostis 9 Hannibal potest.

Bibliogrāfiskā informācija